|
LIBER ISAIAE
1 1 Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et
Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae. 2
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus
est: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. 3
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel
non cognovit, populus meus non intellexit . 4 Vae genti
peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis
sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum
Israel, abalienati sunt retrorsum. 5 Super quo percutiemini vos
ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne
cor maerens. 6 A planta pedis usque ad verticem non est in eo
sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec
curata medicamine neque fota oleo. 7 Terra vestra deserta, civitates
vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni
devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. 8 Et
derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in
cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est. 9 Nisi Dominus
exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi
Gomorra similes essemus. 10 Audite verbum Domini, principes
Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. 11
Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus
sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem
vitulorum et agnorum et hircorum nolui. 12 Cum veneritis ante
conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut
ambularetis in atriis meis? 13 Ne afferatis ultra sacrificium
vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et
conventus; non feram scelus cum coetu sollemni; 14 calendas vestras
et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta,
laboravi sustinens. 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam
oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non
exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. 16 Lavamini,
mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis
meis; quiescite agere perverse, 17 discite benefacere: quaerite
iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. 18
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata
vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra
quasi vermiculus, velut lana erunt. 19 Si volueritis et
audieritis, bona terrae comedetis; 20 quod si nolueritis et me ad
iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini
locutum est . 21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena
iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. 22
Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua; 23
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur
retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad
illos. 24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel:
Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis
meis. 25 Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam
tuam et auferam omne stannum tuum. 26 Et restituam iudices tuos, ut
fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec
vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis . 27 Sion in iudicio
redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia. 28 Erit autem
ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum,
consumentur. 29 Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati
estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis. 30 Nam eritis
velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua; 31
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi
scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui
exstinguat.
2 1 Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru
salem. 2 Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini
in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum
omnes gentes. 3 Et ibunt populi multi et dicent: Venite, et
ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias
suas, et ambulemus in semitis eius ; quia de Sion exibit lex, et
verbum Domini de Ierusalem. 4 Et iudicabit gentes et arguet populos
multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in
falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur
ultra ad proelium. 5 Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine
Domini. 6 Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti
sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et
manus alienis porrigunt. 7 Repleta est terra eius argento et
auro, et non est finis thesaurorum eius; 8 et repleta est terra eius
equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius
idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti
eorum. 9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne
dimittas eis. 10 Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie
timoris Domini et a gloria maiestatis eius. 11 Oculi sublimes hominis
humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem
Dominus solus in die illa. 12 Quia dies Domini exercituum super
omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et
humiliabitur; 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et
super omnes quercus Basan 14 et super omnes montes excelsos et super
omnes colles elevatos 15 et super omnem turrim excelsam et super
omnem murum munitum 16 et super omnes naves Tharsis et super omnia
navigia pulchra. 17 Et incurvabitur sublimitas hominum, et
humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die
illa, 18 et idola penitus conterentur. 19 Et introibunt in speluncas
petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a
gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. 20 In die
illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat
sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones. 21 Et ingredietur
scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a
gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. 22 Quiescite
ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur
ipse?
3 1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a
Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur
aquae, 2 fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et
hariolum et senem, 3 principem super quinquaginta et honorabilem
vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem
incantatorem. 4 Et dabo pueros principes eorum; et infantes
dominabuntur eis. 5 Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad
proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra
nobilem. 6 Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris
sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem
haec sub manu tua . 7 Clamabit in die illa dicens: Non sum
medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite
constituere me principem populi . 8 Ruit enim Ierusalem, et Iudas
concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra
Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. 9 Procacitas vultus
eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec
absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! 10
Dicite iusto: Bene! , quoniam fructum adinventionum suarum
comedet. 11 Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet
ei! 12 Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur
ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam
gressuum tuorum dissipant. 13 Surgit ad arguendum Dominus et stat ad
iudicandos populos. 14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi
sui et principibus eius: Vos enim depasti estis vineam, et rapina
pauperis in domibus vestris. 15 Quare atteritis populum meum et
facies pauperum commolitis? , dicit Dominus, Deus exercituum. 16 Et
dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et
ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus
incedebant et catenulis pedum tinniebant, 17 decalvabit Dominus
verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit . 18 In die
illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques 19 et
lunulas et inaures et armillas et mitras, 20 discriminalia et
periscelidas et fascias et olfactoriola 21 et anulos et ornamenta
narium, 22 mutatoria et palliola et linteamina et marsupia, 23
specula et sindones et vittas et pallia. 24 Et erit pro suavi odore
foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine
calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro
pulchritudine. 25 Viri tui gladio cadent, et fortes tui in
proelio, 26 et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in
terra sedebit.
4 1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa
dicentes: Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris
operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium
nostrum . 2 In die illa erit germen Domini in splendorem et
gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati
fuerint de Israel. 3 Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et
residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad
vitam in Ierusalem. 4 Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et
sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu
ardoris, 5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super
coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis
in nocte: super omnem enim gloriam protectio, 6 et tabernaculum erit
in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine
et a pluvia.
5 1 Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea
sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; 2 et saepivit
eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et
aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et
exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3 Nunc ergo,
habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam
meam. 4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci
ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? 5 Et
nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem
eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in
conculcationem. 6 Et ponam eam desertam: non putabitur et non
fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne
pluant super eam imbrem. 7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel
est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret
iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. 8 Vae,
qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum
loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? 9 In auribus
meis iuravit Dominus exercituum: Certe domus multae desertae
erunt, grandes et pulchrae absque habitatore . 10 Decem enim iugera
vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient
modios tres. 11 Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et
ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! 12 Cithara et
lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus
Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant. 13
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit
scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti
exaruit. 14 Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os
suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus
eius, et sublimes et tripudiantes in ea. 15 Et incurvabitur homo, et
humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; 16 et exaltabitur
Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in
iustitia, 17 et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato
suo, et alieni comedent in ruinis pinguium. 18 Vae, qui trahunt
iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri
peccatum! 19 Qui dicunt: Festinet et cito veniat opus eius, ut
videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus
illud! . 20 Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes
tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et
dulce in amarum! 21 Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram
ipsis prudentes! 22 Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et
viri fortes ad miscendam ebrietatem! 23 Qui absolvunt impium pro
muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! 24 Propter hoc, sicut
devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix
eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo
ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti
Israel blasphemaverunt. 25 Ideo exarsit furor Domini in populum
suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et
conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in
medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed
adhuc manus eius extenta. 26 Et levabit signum nationibus procul; et
sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter
veniet. 27 Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit
neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur
corrigia calceamenti eius. 28 Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius
extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius
quasi impetus tempestatis. 29 Rugitus eius ut leonis: rugiet ut
catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto
collocabit, et non erit qui eruat. 30 Et sonabit super eum in die
illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae
tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.
6 1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem
super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.
2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus
velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. 3
Et clamabat alter ad alterum et dicebat: Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius . 4 Et
commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta
est fumo. 5 Et dixi: Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus
labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego
habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis . 6 Et
volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe
tulerat de altari, 7 et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit
hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum
mundabitur . 8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? Et quis
ibit nobis? . Et dixi: Ecce ego, mitte me . 9 Et dixit: Vade, et
dices populo huic: Audientes audite et nolite intellegere, et
videntes videte et nolite cognoscere. 10 Pingue redde cor populi
huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte
videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et
convertatur et sanetur . 11 Et dixi: Usquequo, Domine? . Et
dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus
sine homine, et terra relinquatur deserta . 12 Et longe adducet
Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae; 13 et
adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut
terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid
stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.
7 1 Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis
Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in
Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. 2
Et nuntiaverunt domui David dicentes: Requievit Syria super Ephraim .
Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum
a facie venti. 3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum
Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad
extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; 4 et
dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a
duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et
Syriae et filii Romeliae, 5 eo quod consilium malum inierit contra te
Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes: 6 Ascendamus ad Iudam et
terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio
eius filium Tabeel . 7 Haec dicit Dominus Deus: Non stabit et
non erit! 8 Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci
Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse
populus; 9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius
Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis . 10 Et adiecit
Dominus loqui ad Achaz dicens: 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo
in profundum inferni sive in excelsum supra . 12 Et dixit Achaz:
Non petam et non tentabo Dominum . 13 Et dixit: Audite ergo, domus
David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis
et Deo meo? 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce,
virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; 15
butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,
desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; 17 adducet Dominus
super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non
venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum . 18
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo
fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur; 19 et venient et
requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis
petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis. 20 In die
illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in
rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque
abradet. 21 Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas
oves 22 et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et
mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. 23 Et
erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille
argenteis, spinae et vepres erunt. 24 Cum sagittis et arcu
ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. 25 Et
in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore
spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem
pecoris.
8 1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi tabulam grandem et scribe
in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe,
cito praedare). 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et
Zachariam filium Barachiae; 3 et accessi ad prophetissam, et concepit
et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius Maher Salal
Has Baz, 4 quia antequam sciat puer clamare: Pater mi et Mater
mea, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum .
5 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens: 6 Pro eo quod
abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et
defecit coram Rasin et filio Romeliae, 7 propter hoc ecce Dominus
adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum
et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet
super universas ripas eius; 8 et ibit per Iudam inundans et
diffluens, usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum
eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel . 9 Clamorem
tollite, populi, et consternemini; et audite, universae procul
terrae: accingimini et perterremini, accingimini et
perterremini. 10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum,
et non fiet, quia nobiscum Deus. 11 Haec enim ait Dominus ad me, cum
apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens: 12
Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat
coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis . 13
Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse
terror vester; 14 et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et
in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias
habitantibus Ierusalem. 15 Et offendent ex eis plurimi et cadent et
conterentur et irretientur et capientur. 16 Liga testimonium, signa
legem in discipulis meis. 17 Et exspectabo Dominum, qui abscondit
faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. 18 Ecce ego et pueri,
quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino
exercituum, qui habitat in monte Sion. 19 Et cum dixerint ad vos:
Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid
non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? . 20 Ad legem et
ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis
matutina lux. 21 Et transibit per eam afflictus et esuriens; et, cum
esurierit, irascetur et maledicet regi suo et deo suo et suspiciet
sursum 22 et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et
tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa. 23 Non erit enim
amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem
reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit
viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.
9 1 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem
magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. 2
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur
coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt
spolia. 3 Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum
exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. 4 Quia omnis caliga
incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in
combustionem, cibus ignis. 5 Parvulus enim natus est nobis, filius
datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et
vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater
aeternitatis, Princeps pacis. 6 Magnum erit eius imperium, et pacis
non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet
illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in
sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. 7 Verbum misit
Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. 8 Et sciet omnis populus
Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis
dicentes: 9 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus
aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus . 10
Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, 11
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel
toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus
eius extenta. 12 Et populus non est reversus ad percutientem se, et
Dominum exercituum non inquisierunt. 13 Et succidit Dominus ab Israel
caput et caudam, palmam et arundinem die una: 14 longaevus et
honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est
cauda; 15 rectores populi istius seducentes et, qui regebantur,
perierunt. 16 Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur
Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis
impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In
omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius
extenta. 17 Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam
vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae
fumi. 18 In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus
quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. 19 Et devorat ad
dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non
saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat: 20 Manasses
Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus
his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius
extenta.
10 1 Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam
scribunt, 2 ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae
humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos
diripiant! 3 Quid facietis in die visitationis et calamitatis de
longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis
gloriam vestram? 4 Nam incurvabimini subter captivos et infra
occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed
adhuc manus eius extenta. 5 Vae Assur, virga furoris mei et baculus
in manu mea, indignatio mea! 6 Ad gentem impiam mitto eum et contra
populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat
praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. 7
Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in
corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum. 8
Dicet enim: Numquid non principes mei omnes reges sunt? 9 Numquid non
ut Charcamis sic Chalano? Numquid non ut Arphad sic Emath? Numquid
non ut Damascus sic Samaria? 10 Quomodo apprehendit manus mea regna
idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in
Samaria, 11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic
faciam Ierusalem et simulacris eius? . 12 Et erit: cum impleverit
Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super
fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis
oculorum eius. 13 Dixit enim: In fortitudine manus meae
feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos
populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens
in sublimi sedentes; 14 et apprehendit quasi nidum manus mea
fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic
universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut
aperiret os et ganniret . 15 Numquid gloriabitur securis contra
eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit
eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum,
qui non est lignum. 16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus
exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam
eius ardor ardebit quasi combustio ignis. 17 Et erit Lumen Israel
ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas
eius et vepres in die una. 18 Et gloriam saltus eius et horti
eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger
tabescens; 19 et reliquiae ligni saltus eius tam paucae erunt, ut
puer scribat ea. 20 Et erit in die illa: non adiciet residuum
Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui
percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in
veritate. 21 Reliquiae revertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad
Deum fortem. 22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena
maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in
iustitia: 23 interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus
exercituum, faciet in medio omnis terrae. 24 Propter hoc haec dicit
Dominus, Deus exercituum: Noli timere, populus meus habitator Sion, ab
Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut
Aegyptus. 25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur
indignatio et furor meus ad destructionem eorum . 26 Et suscitabit
super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb
et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto. 27 Et erit
in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de
collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. 28 Veniet in Aiath,
transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas; 29
transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa
Saulis fugit. 30 Hinni voce tua, Bathgallim; attende, Laisa;
responde, Anathoth. 31 Migrat Medemena, habitatores Gabim
fugiunt; 32 hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem
filiae Sion, collem Ierusalem. 33 Ecce Dominator, Dominus
exercituum, amputat ramos in terrore, et extrema acumina
succiduntur, et sublimes humiliantur; 34 et caeduntur condensa
saltus ferro, et Libanus cum excelsis suis cadet.
11 1 Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice
eius ascendet; 2 et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus
sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; 3 et deliciae
eius in timore Domini. Non secundum visionem oculorum
iudicabit neque secundum auditum aurium decernet; 4 sed iudicabit in
iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et
percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet
impium. 5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides
cinctorium renum eius. 6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum
haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus
minabit eos. 7 Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli
eorum; et leo sicut bos comedet paleas. 8 Et ludet infans ab
ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui
ablactatus fuerit, manum suam mittet. 9 Non nocebunt et non
occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra
scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. 10 In die illa radix
Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit
sedes eius gloriosa. 11 Et erit in die illa: rursus extendet Dominus
manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab
Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a
Sennaar et ab Emath et ab insulis maris; 12 et levabit signum in
nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget
a quattuor plagis terrae. 13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes
Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non
pugnabit contra Ephraim. 14 Et volabunt in umeros Philisthim ad
mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent
manus suas, et filii Ammon oboedient eis. 15 Et exsiccabit Dominus
linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine
spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire
faciat eos calceatos. 16 Et erit via residuo populo meo, qui
relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit
de terra Aegypti.
12 1 Et dices in die illa: Confitebor tibi,
Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et
consolatus es me. 2 Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non
timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi
in salutem . 3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis. 4
Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen
eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam
excelsum est nomen eius. 5 Cantate Domino, quoniam magnifice
fecit; notum sit hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, quae
habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel
.
13 1 Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2 Super
montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et
ingrediantur portas ducum. 3 Ego mandavi sanctificatis meis et
vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. 4 Vox
multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum
gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli; 5
veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris
eius, ut disperdat omnem terram. 6 Ululate, quia prope est dies
Domini; quasi vastitas a Domino veniet. 7 Propter hoc omnes manus
dissolventur, et omne cor hominis tabescet. 8
Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens
dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae
vultus eorum. 9 Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis
plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et
peccatores eius conteret de ea. 10 Quoniam stellae caeli et sidera
eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu
suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11 Et visitabo super
orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et
quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium
humiliabo. 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. 13
Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in
indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. 14 Et
erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui
congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad
terram suam fugient. 15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et
omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio; 16 infantes eorum allidentur
in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum
violabuntur. 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non
quaerant nec aurum velint; 18 sed arcus pueros prosternent et
fructui uteri non miserebuntur. 19 Et erit Babylon, splendor
regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus
Sodomam et Gomorram. 20 Non habitabitur usque in finem et non
fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi
tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi, 21 sed accubabunt
ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi
struthiones, et pilosi saltabunt ibi; 22 et respondebunt ibi hyaenae
in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut
veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.
14 1 Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de
Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena
ad eos et adhaerebit domui Iacob. 2 Et tenebunt eos populi et
adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super
terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se
ceperant, et subicient exactores suos. 3 Et erit in die illa: cum
requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a
servitute dura, qua ante servisti, 4 proferes parabolam istam contra
regem Babylonis et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit
oppressio? 5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam
dominantium, 6 caedentem populos in indignatione plaga sine
remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. 7
Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. 8
Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: Ex quo
dormisti, non ascendit, qui succidat nos. 9 Infernus subter
conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras,
omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges
nationum. 10 Universi respondebunt et dicent tibi: Et tu vulneratus
es sicut nos, nostri similis effectus es. 11 Detracta est ad
inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur
tinea, et operimentum tuum sunt vermes. 12 Quomodo cecidisti de
caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas
gentes, 13 qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super
astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in
lateribus aquilonis; 14 ascendam super altitudinem nubium, similis
ero Altissimo. 15 Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum
laci. 16 Qui te viderint, te intuentur teque
prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui
concussit regna, 17 qui posuit orbem desertum et urbes eius
destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18 Omnes reges gentium
universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; 19 tu autem proiectus
es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui
interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi
cadaver conculcatum. 20 Non habebis consortium cum eis in
sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum
occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. 21
Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne
consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis
civitatum . 22 Et consurgam contra eos, dicit Dominus
exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et
progeniem, dicit Dominus; 23 et ponam eam in possessionem ericii et
in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis , dicit
Dominus exercituum. 24 Iuravit Dominus exercituum dicens:
Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic
eveniet. 25 Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis
conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab
umero eorum tolletur . 26 Hoc consilium, quod initum est super
omnem terram, et haec est manus extenta super universas
gentes. 27 Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit
infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? 28 In
anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: 29 Ne
laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris
tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco
volans. 30 Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes
fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et
reliquias tuas interficiam. 31 Ulula, porta! Clama,
civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus
venit, et non est fugitivus in agminibus eius . 32 Et quid
respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in
ipsam confugiunt pauperes populi eius .
15 1 Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab,
conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit. 2 Ascendit
filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab
ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. 3
In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis
eius omnes ululant, prorumpunt in fletum. 4 Clamat Hesebon et
Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab
fremunt, anima eius fremit sibi. 5 Cor meum super Moab
clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim
Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis
levant. 6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba,
defecit germen, viror omnis interiit. 7 Ideo supellectiles
colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt. 8
Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus
eius, et usque ad Beerelim clamor eius. 9 Quia aquae Dimon repletae
sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint
de Moab leonem, et reliquiis terrae.
16 1 Emittite agnum dominatori terrae de Petra deserti ad
montem filiae Sion. 2 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido
avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. 3 Affer
consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in
meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. 4 Habitent apud te
profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est
enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a
terra. 5 Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super
illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens
iudicium et velociter reddens, quod iustum est. 6 Audivimus
superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam
eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam. 7 Idcirco
ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super placentas
Cirhareseth lamentantur percussi. 8 Quoniam suburbana Hesebon
deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae
eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in
deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. 9 Super
hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea,
Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem
tuam clamor cecidit. 10 Et ablata est laetitia et exsultatio de
hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in
torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. 11
Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super
Cirhareseth. 12 Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super
excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non
valebit. 13 Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc;
14 nunc autem loquitur Dominus dicens: In tribus annis, quasi anni
mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum
parvum et modicum nequaquam ingens erit .
17 1 Oraculum Damasci. Ecce Damascus desinet esse
civitas et erit sicut acervus ruinarum. 2 Derelictae civitates Aroer
gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3 Et
auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae
Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus
exercituum. 4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et
pinguedo carnis eius marcescet; 5 et erit, sicut cum messor arripit
culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis
quaerit spicas in valle Raphaim. 6 Et relinquetur in eo racemus, et
sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate
rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae
, dicit Dominus Deus Israel. 7 In die illa attendet homo ad
factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; 8 et non
attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt
digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria. 9 In die illa erunt
civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas
dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit
desolatio, 10 quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis
tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et
germen alienum seminabis. 11 In ipso die plantationis tuae saepies
eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die
penuriae, et dolor insanabilis erit. 12 Heu!, strepitus populorum
multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus
turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. 13 Sonabunt populi sicut
sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et
rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram
tempestate. 14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum
non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors
diripientium nos.
18 1 Vae terrae alarum strepitantium, quae est trans flumina
Aethiopiae! 2 Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super
aquas: Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad
populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et
conculcantem, cuius flumina scindunt terram . 3 Omnes habitatores
orbis et in terra commorantes, cum elevatum fuerit signum in
montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba, audietis. 4 Quia haec
dixit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut
calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis
. 5 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva
germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et
propagines abscindet et proiciet; 6 et relinquentur simul avibus
montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et
omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. 7 In tempore illo deferetur
munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili,
prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina
scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
19 1 Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem
levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a
facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. 2 Et concurrere
faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem
suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus
civitatem, regnum adversus regnum. 3 Et dirumpetur spiritus Aegypti
in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt
simulacra et divinos et pythones et hariolos. 4 Et tradam Aegyptios
in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum , ait
Dominus, Deus exercituum. 5 Et arescet aqua de mari, et fluvius
desolabitur atque siccabitur, 6 et putrida fient
flumina; attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti, calamus et
iuncus marcescent; 7 nudabuntur ripae Nili, et omnis planta Nili
siccabitur; arescet et non erit. 8 Et maerebunt piscatores, et
lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super
faciem aquarum languebunt. 9 Confundentur, qui operantur
linum, pectentes et texentes byssum. 10 Et opifices eius
deprimentur, omnes mercennarii omnino deficient. 11 Quam stulti
principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium
insipiens; quomodo dicetis pharaoni: Filius sapientium ego, filius
regum antiquorum ? 12 Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi
et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. 13
Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes
Mempheos, deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. 14 Dominus
miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum
in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; 15 et non erit
Aegypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo. 16 In
die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie
commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. 17
Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit
recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse
cogitavit super eam. 18 In die illa erunt quinque civitates in terra
Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum.
Civitas Solis vocabitur una. 19 In die illa erit altare Domino in medio
terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. 20 Et erit in
signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt
enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et
propugnatorem, qui liberet eos. 21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto,
et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in
muneribus et vota vovebunt Domino et solvent. 22 Et percutiet Dominus
Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et
sanabit eos. 23 In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et
intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii
cum Assyriis. 24 In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et
Assyria; benedictio in medio terrae, 25 cui benedicet Dominus
exercituum dicens: Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum
mearum Assyrius, et hereditas mea Israel .
20 1 In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset
eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,
2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos
dicens: Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de
pedibus tuis . Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. 3 Et dixit
Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus
annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam, 4 sic
minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et
senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
5 Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto
gloria sua. 6 Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa:
Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a
facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?
.
21 1 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum
transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. 2 Visio dura
nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende,
Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci. 3 Propterea
repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia
parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. 4
Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit
mihi in terrorem. 5 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt,
bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum. 6 Haec enim dixit
mihi Dominus: Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit,
annuntiet. 7 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et
ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu . 8 Et
clamavit speculator: Super specula, Domine, ego sum stans iugiter
per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. 9
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum . Et respondit et
dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum
eius contrita sunt in terram . 10 Tritura mea et fili areae
meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi
vobis. 11 Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de
nocte? Custos, quid de nocte? . 12 Dixit custos: Venit mane,
sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite . 13
Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae
Dedanim. 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram
Thema; cum panibus occurrite fugienti: 15 a facie enim gladiorum
fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie
gravis proelii. 16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc anno sicut
anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar; 17 et reliquiae
numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus
Israel, locutus est .
22 1 Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia
ascendisti omnis in tecta, 2 clamoris plena, urbs
tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti
gladio nec mortui in bello; 3 cuncti principes tui fugerunt simul
sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul
fugerunt. 4 Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo; nolite
incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei . 5
Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo
exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad
montem. 6 Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum
equitum, et Cir nudavit clipeum. 7 Et electae valles tuae plenae
sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta. 8 Et
revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa
armamentarium domus Saltus; 9 et scissuras civitatis David
vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae
inferioris. 10 Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis
domos ad muniendum murum; 11 et lacum fecistis inter duos
muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui
fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis. 12 Et
vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad
planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum; 13 et ecce gaudium et
laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et
bibere vinum: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur . 14 Et
revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: Certe non
dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! , dicit Dominus,
Deus exercituum. 15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum: Vade,
ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: 16
Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic
sepulcrum?. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra
tabernaculum sibi. 17 Ecce Dominus vehementer proiciet te,
homo, violenter te apprehendens. 18 In globum te convolvet
glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et
spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae
tuae, ignominia domus domini tui. 19 Et expellam te de statione
tua et de ministerio tuo deponam te. 20 Et erit in die
illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae 21 et induam illum
tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in
manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui
Iudae. 22 Et dabo clavem domus David super umerum eius; et
aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui
aperiat. 23 Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in
solium gloriae domui patris sui. 24 Et suspendent super eum omnem
gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a
pelvibus ad amphoras. 25 In die illa, dicit Dominus exercituum,
auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et
cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est
.
23 1 Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum
est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est
eis. 2 Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores
Sidonis transfretantes mare repleverunt te. 3 In aquis multis semen
Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio
gentium. 4 Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris,
dicens: Non parturivi et non peperi; et non enutrivi
iuvenes nec virgines educavi . 5 Cum auditum fuerit in
Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro. 6 Transite ad
Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. 7 Estne vestra haec, quae
gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes
sui longe ad peregrinandum. 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum
quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius
incliti terrae? 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret
superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos
terrae. 10 Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam
non est portus. 11 Manum suam extendit super mare, conturbavit
regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta
eius, 12 et dixit: Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo
filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit
requies tibi . 13 Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non
fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres
suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. 14
Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. 15
Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies
regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum
meretricis: 16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni
tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit . 17
Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad
mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super
faciem terrae. 18 Et erunt negotiatio eius et merces eius
sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui
habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in
saturitate et vestiantur splendide.
24 1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat
faciem eius et dispergit habitatores eius. 2 Et erit sicut populus
sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic
domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is
qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. 3 Dissipatione
dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus
est verbum hoc. 4 Luget, languet terra, marcescit, languet
orbis, marcescit altitudo simul cum terra. 5 Et terra infecta est
sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt
mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio
voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque
imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. 7 Luget
mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur
corde. 8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus
laetantium, cessavit gaudium citharae; 9 cum cantico non bibent
vinum, amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas
inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat; 11 clamor est
super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est
gaudium terrae. 12 Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam
confracta est porta; 13 quia haec erunt in medio terrae, in medio
populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia
colligantur racemi. 14 Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem
Domini, hinnient de mari. 15 Propter hoc in regionibus lucis
glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. 16 A
finibus terrae laudes audivimus: Gloria iusto . Et dixi:
Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!
. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione
praevaricantium praevaricati sunt. 17 Formido et fovea et laqueus super
te, habitator terrae. 18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis,
cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur
laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt
fundamenta terrae. 19 Confractione confracta est terra, contritione
contrita est terra, commotione commota est terra, 20 agitatione
agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et
gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut
resurgat. 21 Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam
caeli in excelso et super reges terrae super terram; 22 et
congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et
post multos dies visitabuntur. 23 Et erubescet luna, et confundetur
sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in
Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.
25 1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini
tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles,
veraces. 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in
ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non
reaedificabitur. 3 Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas
gentium robustarum timebit te; 4 quia factus es fortitudo
pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a
turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi
imber hiemalis. 5 Sicut aestus in arida tumultum superborum
humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes. 6
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium
pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini
deliquati. 7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati
super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes
nationes. 8 Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus
Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de
universa terra, quia Dominus locutus est. 9 Et dicetur in die illa:
Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste
Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari
eius. 10 Quia requiescet manus Domini in monte isto . Et
triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in
sterquilinio; 11 et extendet manus suas in medio eius, sicut
extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum
allisione manuum eius. 12 Et firmum munimentum murorum tuorum
evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad
pulverem.
26 1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae:
Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. 2 Aperite
portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. 3 Propositum
eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. 4 Sperate
in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna. 5 Quia
evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem
humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad
pulverem. 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus
egenorum. 7 Semita iusti recta est; rectum callem iusti
complanas. 8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in
te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. 9 Anima
mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te
quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent
habitatores orbis. 10 Fit misericordia impio, non discet
iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem
Domini. 11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant
confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit
eos. 12 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus
es nobis. 13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque
te; tantum in te recordemur nominis tui. 14 Mortui non
reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et
contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. 15 Auxisti gentem,
Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos
terrae. 16 Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt
incantationem, castigatio tua in eis. 17 Sicut quae concipit, cum
appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic
facti sumus a facie tua, Domine. 18 Concepimus et
parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in
terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. 19 Reviviscent mortui
tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis
in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in
lucem. 20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia
tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat
indignatio. 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet
iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem
suum et non operiet ultra interfectos suos .
27 1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti
et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan
serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est. 2 In die
illa vinea erit iucunda; cantate ei. 3 Ego Dominus, qui servo
eam; per singula momenta irrigabo eam. Ne forte visitetur contra
eam, nocte et die servo eam. 4 Indignatio non est mihi. Quis
dabit mihi spinam et veprem? In proelio gradiar super eam, succendam
eam pariter, 5 nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat
pacem mecum, pacem faciat mecum. 6 Diebus futuris radices mittet
Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis
fructibus. 7 Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit
eum? Aut, sicut occiduntur occisi eius, occisus est? 8 In mensura
punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo
spirat eurus. 9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic
erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes
lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et
thymiateria. 10 Civitas enim munita desolata est, habitaculum
derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi
accubabit et consumet arbusta eius. 11 In siccitate frondes illius
conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est
populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et,
qui formavit eum, non parcet ei. 12 Et erit: in die illa percutiet
spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos
congregabimini unus et unus, filii Israel. 13 Et erit: in die illa
clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra
Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt
Dominum in monte sancto in Ierusalem.
28 1 Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti
gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis
pinguissimae, errantes a vino! 2 Ecce validus et fortis
Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus
aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter. 3
Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim; 4 et erit
flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis
pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut
viderit, manu statim arreptam devorabit. 5 In die illa erit Dominus
exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi
sui 6 et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et
fortitudo vertentibus proelium usque ad portam. 7 Verum hi quoque
prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta
vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in
ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. 8 Omnes
enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra
locus. 9 Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet
auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. 10 Etenim
praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam,
regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi. 11 Balbis enim labiis
et lingua altera loquetur ad populum istum, 12 cui dixerat: Haec
requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium . Et noluerunt
audire. 13 Et erit eis verbum Domini: Praeceptum ad praeceptum,
praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad
regulam, modicum ibi, modicum ibi , ut vadant et cadant retrorsum
et conterantur et illaqueentur et capiantur. 14 Propter hoc audite
verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum
meum, qui est in Ierusalem. 15 Dixistis enim: Percussimus foedus
cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum
transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem
nostram et in fallacia absconditi sumus . 16 Idcirco haec dicit
Dominus Deus: Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem
probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non
turbabitur. 17 Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam
perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae
inundabunt. 18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum
vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum
transierit, eritis ei in conculcationem. 19 Quandocumque
pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo pertransibit, in
die et in nocte, et erit tantummodo horrendum intellegere auditum
. 20 Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium
brevius, ut quis se operire possit. 21 Sicut enim in monte Pharasim
stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut
faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem
suam, peregrinam operationem suam. 22 Et nunc nolite illudere, ne
forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis
audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram. 23
Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium
meum. 24 Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit
humum suam? 25 Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam
et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus
suis? 26 Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum. 27 Non
enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum
circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo. 28
Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans
triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis
comminuet eum. 29 Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile
fecit consilium, magnificavit sapientiam.
29 1 Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit
David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur; 2 et
circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi
Ariel. 3 Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te
aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam. 4 Humiliaberis, de
terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit
quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum
mussitabit. 5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum
tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente
confestim, 6 a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et
commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma
ignis devorantis. 7 Et erit sicut somnium visionis
nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et
omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores
eius; 8 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit
expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce
bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et
anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium
contra montem Sion. 9 Obstupescite et admiramini, excaecamini et
caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab
ebrietate. 10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum
soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. 11 Et
erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint
scienti litteras dicentes: Lege istum , respondebit: Non possum,
signatus est enim . 12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque
ei: Lege , et respondebit: Nescio litteras . 13 Et dixit
Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis
glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum
erga me velut mandatum hominum perceptum, 14 ideo ecce ego addam ut
admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit
sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur
. 15 Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum
sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos?
. 16 Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur
figulus, ut dicat opus factori suo: Non fecisti me ; et
figmentum dicat fictori suo: Non intellegis ? 17 Nonne adhuc in
modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum
reputabitur? 18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de
tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. 19 Et addent mites in
Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel
exsultabunt; 20 quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est
illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, 21
qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta
supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. 22 Propter hoc
haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: Non modo
confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; 23 sed, cum
viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen
meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, 24
et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent
doctrinam .
30 1 Vae, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis
consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum
meum, ut addatis peccatum super peccatum! 2 Qui ambulatis, ut
descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes
auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra
Aegypti. 3 Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et
fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam. 4 Cum fuerint enim in Tani
principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint, 5 omnes
confundentur super populo, qui eis prodesse non potest; non erit in
auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium . 6
Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et
angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis
volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super
gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non
poterit. 7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi
Rahab otiosam. 8 Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in
libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium
usque in aeternum. 9 Populus enim rebellis est, et filii
mendaces, filii nolentes audire legem Domini; 10 qui dicunt
videntibus: Nolite videre et aspicientibus: Nolite aspicere nobis
ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis
illusiones. 11 Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie
nostra Sanctum Israel . 12 Propterea haec dicit Sanctus Israel:
Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in
perfidiam et innixi estis super eis, 13 propterea erit vobis
iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro
excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit
improviso; 14 et comminuetur, sicut conteritur lagoena
figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de
fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut
hauriatur aqua de fovea . 15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus
Israel: In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in
spe erit fortitudo vestra . Et noluistis 16 et dixistis:
Nequaquam, sed super equis fugiemus , ideo fugietis; et: Super
veloces ascendemus , ideo veloces erunt, qui persequentur vos. 17
Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque
fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et
quasi signum super collem. 18 Propterea exspectat Dominus, ut
misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus
iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. 19 Nam, popule
Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis: miserans
miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit
tibi. 20 Et dabit vobis Dominus panem angustiae et aquam
afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt
oculi tui videntes praeceptorem tuum, 21 et aures tuae audient verbum
post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea , si
declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram. 22 Et contaminabis laminas
sculptilium argentorum tuorum et vestimentum conflatilis aurei
tui; disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere dices
ei. 23 Et dabit pluviam semini tuo, quod seminaveris in terra, et
panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur pecus tuum in
die illo, agnus in pascuis spatiosis, 24 et boves tui et asini, qui
operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et
ventilabro. 25 Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem
collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis
multorum, cum ceciderint turres. 26 Et erit lux lunae sicut lux
solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in
die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae
eius sanaverit. 27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens
furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt
indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. 28 Spiritus eius
velut torrens inundans, usque ad collum pertingens, ad cribrandas
gentes in cribro funesto, et frenum dolosum in maxillis
populorum. 29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae
sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae
pergit in montem Domini, ad petram Israel. 30 Et auditam faciet
Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in
comminatione furoris et flamma ignis devorantis, in turbine et in
imbre et in lapide grandinis. 31 A voce enim Domini pavebit Assyrius
virga percussus. 32 Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem
requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in
bellis agitatis expugnabit eos. 33 Praeparata est enim ab heri
Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et
ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit
eam.
31 1 Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis
sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et
super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum
Israel et Dominum non requirunt! 2 Tamen et ipse sapiens adducit
malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum
pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. 3 Aegyptius
homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus
inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui
praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. 4 Quia haec dicit
Dominus ad me: Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam
suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non
formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus
exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. 5
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum
Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans . 6
Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. 7 In
die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea
sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; 8 et cadet
Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et
fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. 9 Et
fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes
eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in
Ierusalem.
32 1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio
praee runt. 2 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a
tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae
magnae in terra arida. 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures
audientium diligenter auscultabunt, 4 et cor stultorum intelleget
scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5 Non
vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus
appellabitur maior; 6 stultus enim fatua loquitur, et cor eius
cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra
Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti
auferat. 7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes
concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper
iudicium vindicat. 8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad
nobilia assurget. 9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem
meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. 10 Post
dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim
vindemia, collectio ultra non veniet. 11 Obstupescite,
vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite
lumbos vestros. 12 Super ubera plangite, super regione
desiderabili, super vinea fertili. 13 Super humum populi
mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super
civitatem exsultantem. 14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis
relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in
aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, 15 donec effundatur
super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et
hortus in saltum reputabitur, 16 et habitabit in solitudine
iudicium, et iustitia in horto sedebit; 17 et erit opus iustitiae
pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in
sempiternum. 18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in
tabernaculis fiduciae et in locis securis. 19 Et penitus cadet
saltus, et profunde deprimetur civitas. 20 Beati, qui seminatis
super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
33 1 Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui
devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem,
depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt. 2
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium
nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. 3 A voce
fragoris fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt
gentes. 4 Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut
discurrunt locustae, ad ea discurritur. 5 Sublimis est Dominus, quoniam
habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. 6 Et erit
firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et
scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. 7 Ecce praecones
clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. 8 Dissipatae sunt viae,
cessavit transiens per semitam; irritum fecit pactum, reiecit
testes, non reputavit homines. 9 Luget et elanguescit
terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut
desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus. 10 Nunc consurgam,
dicit Dominus, nunc exaltabor, nunc sublevabor. 11 Concipietis
fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis vorabit vos. 12 Et
erunt populi fornaces calcis: spinae congregatae igne
comburentur. 13 Audite, qui longe estis, quae fecerim, et
cognoscite, vicini, fortitudinem meam . 14 Conterriti sunt in Sion
peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis
cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus
sempiternis? 15 Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui
reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera
accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit
oculos suos, ne videat malum: 16 iste in excelsis
habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est,
aquae eius fideles sunt. 17 Regem in decore suo videbunt oculi
tui, cernent terram longinquam. 18 Cor tuum cum timore
inquiret: Ubi est scriba? Ubi ponderator? Ubi computator turrium?
. 19 Populum impudentem non videbis, populum profundi sermonis,
ininterpretabilis, linguae barbarae absque intellegentia. 20 Respice
Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt
Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam
transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et
omnes funiculi eius non rumpentur. 21 Quia ibi potens Dominus pro
nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi
navis remigum, neque navis magna transgredietur eum. 22 Dominus enim
iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit
nos. 23 Laxati sunt funiculi tui nec sustinent malum suum, ut
dilatare velum non queant. Tunc divident caeci praedam
multam; claudi diripient rapinam. 24 Nec dicet incola: Elangui
. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo
iniquitas.
34 1 Accedite, gentes, ad audien dum; et populi,
attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen
eius. 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super
universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in
occisionem. 3 Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum
ascendet foetor; dissolventur montes sanguine eorum. 4 Et tabescet
omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis
militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de
ficu. 5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super
Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. 6
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de
sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim
Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. 7 Cadunt bubali
cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum
sanguine, et humus eorum adipe pinguium, 8 quia dies ultionis
Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. 9 Et convertentur
torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra
eius in picem ardentem. 10 Nocte et die non exstinguetur, in
sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem
desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. 11 Et
possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt
in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum
desolationis. 12 Nobiles eius non erunt, nec regnum
proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. 13 Et
orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus
eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. 14 Et
occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi
cubat lamia et invenit sibi requiem. 15 Ibi nidificat serpens ovaque
deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur
milvi alter ad alterum. 16 Requirite in libro Domini et legite: unum
ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini
praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. 17 Et ipse misit
eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in
aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in
ea.
35 1 Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et
floreat quasi lilium. 2 Germinet et exsultet laetabunda et
laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi
videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. 3 Confortate manus
dissolutas et genua debilia roborate. 4 Dicite pusillanimis:
Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet,
retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos . 5 Tunc aperientur
oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. 6 Tunc saliet sicut
cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in
deserto aquae, et torrentes in solitudine. 7 Et terra arida erit in
stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus
dracones habitabant, erit locus calami et iunci. 8 Et erit ibi
semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam
pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per
eam. 9 Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec
invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint, 10 et redempti
a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia
sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et
fugiet maeror et gemitus.
36 1 Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit
Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit
eas. 2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad
regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris
in via agri fullonis. 3 Et egressus est ad eum Eliachim filius
Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a
commentariis. 4 Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec
dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis?
5 Dixisti: Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum.
Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? 6 Ecce confidis
super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus
fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex
Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. 7 Quod si responderis mihi: In
Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias
excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: Coram altari isto
adorabitis? 8 Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi
duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum. 9 Et
quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen
confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus; 10 et nunc, numquid
sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad
me: Ascende super terram istam et disperde eam . 11 Et dixit
Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Aramaice;
intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est
super murum . 12 Et dixit Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad
te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad
viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam
vobiscum? . 13 Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et
dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum: 14 Haec dicit
rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. 15 Et non
vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens: Eruens liberabit nos
Dominus; non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. 16 Nolite
audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum
benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et
unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua,
17 donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra,
terram frumenti et vini, terram panis et vinearum. 18 Ne illudat vos
Ezechias dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium
unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? 19 Ubi sunt dii
Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de
manu mea? 20 Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram
suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea? . 21 Et
siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: Ne
respondeatis ei . 22 Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui
erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad
Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba
Rabsacis.
37 1 Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta
sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini; 2 et misit
Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de
sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, 3 et
dixerunt ad eum: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis
et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus
non est pariendi. 4 Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis,
quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem,
et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem
pro reliquiis, quae repertae sunt . 5 Et venerunt servi regis Ezechiae
ad Isaiam; 6 et dixit ad eos Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec
dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. 7 Ecce ego dabo ei
spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum
faciam gladio in terra sua . 8 Reversus est autem Rabsaces et invenit
regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus
esset de Lachis. 9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes:
Egressus est, ut pugnet contra te . Quod cum audisset, misit nuntios
ad Ezechiam dicens: 10 Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes:
Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur
Ierusalem in manu regis Assyriorum. 11 Ecce tu audisti omnia, quae
fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et
tu poteris liberari? 12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos
subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui
erant in Thelassar? 13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis
Sepharvaim, Ana et Ava? . 14 Et tulit Ezechias epistulam de manu
nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam
Ezechias coram Domino. 15 Et oravit Ezechias ad Dominum dicens: 16
Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus
omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. 17 Inclina,
Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi
omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. 18
Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum
19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum
hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. 20 Et nunc, Domine Deus
noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu,
Domine, es solus Deus . 21 Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam
dicens: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de
Sennacherib rege Assyriorum, 22 hoc est verbum, quod locutus est
Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia
Sion; post te caput movit filia Ierusalem. 23 Cui exprobrasti et
quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem et levasti
altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel! 24 In manu
servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: In multitudine
quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et
succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi
altitudinem summitatis eius, silvam condensam. 25 Ego fodi et bibi
aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
Aegypti. 26 Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus
antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in
eradicationem, in lapides eversos civitates munitae. 27 Habitatores
earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut
fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie
austri. 28 Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum
cognovi et insaniam tuam contra me. 29 Cum fureris adversum
me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in
naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per
quam venisti. 30 Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno,
quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in
anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite
fructum earum. 31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo
Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum
sursum. 32 Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum
fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. 33
Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit
civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei
clipeum et non mittet contra eam aggerem. 34 In via, qua venit, per
eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. 35
Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David
servum meum . 36 Egressus est autem angelus Domini et percussit in
castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et
ecce omnes illi cadavera mortuorum. 37 Et egressus est et abiit; et
reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve. 38 Et
factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar
filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et
regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
38 1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et
introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: Haec dicit
Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. 2 Et
convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 3 et
dixit: Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in
veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim
. Et flevit Ezechias fletu magno. 4 Et factum est verbum Domini ad
Isaiam dicens: 5 Vade et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus, Deus
David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego
adiciam super dies tuos quindecim annos 6 et de manu regis Assyriorum
eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem. 7 Hoc autem
tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus
est: 8 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in
horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus . Et reversus est sol
decem gradibus per gradus, quos descenderat. 9 Scriptura Ezechiae regis
Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua: 10 Ego
dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi
residuum annorum meorum. 11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra
viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. 12
Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum
pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit
me. De mane usque ad vesperam confecisti me. 13 Prostratus sum usque
ad mane, quasi leo sic conterit omnia ossa mea; de mane usque ad
vesperam confecisti me. 14 Sicut pullus hirundinis, sic
mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi
mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro
me. 15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam
per omnes annos meos in amaritudine animae meae. 16 Domine, in te
sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; 17
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam
meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum
tuum omnia peccata mea. 18 Quia non infernus confitebitur
tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in
lacum, veritatem tuam. 19 Vivens, vivens ipse confitebitur
tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem
tuam. 20 Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae
cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini . 21 Et
iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super
vulnus, et sanaretur. 22 Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia
ascendam in domum Domini?.
39 1 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex
Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset
et convaluisset. 2 Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit
eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum
et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in
thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua
et in omni potestate sua. 3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam
regem et dixit ei: Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? . Et
dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone . 4
Et dixit: Quid viderunt in domo tua?. Et dixit Ezechias: Omnia, quae
in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in
thesauris meis . 5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini
exercituum: 6 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua
sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in
Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. 7 Et de filiis
tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in
palatio regis Babylonis . 8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum
verbum Domini, quod locutus est . Et dixit: Dummodo fiat pax et
securitas in diebus meis .
40 1 Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus
vester. 2 Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam
completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de
manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3 Vox
clamantis: In deserto parate viam Domini, rectas facite in
solitudine semitas Dei nostri. 4 Omnis vallis exaltetur, et omnis
mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in
plana: 5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro
pariter quod os Domini locutum est . 6 Vox dicentis: Clama!
. Et dixi: Quid clamabo? . Omnis caro fenum, et omnis gloria
eius quasi flos agri; 7 exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia
spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. 8 Exsiccatum
est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in
aeternum. 9 Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas
Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas
Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: Ecce
Deus vester, 10 ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius
dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram
illo. 11 Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat
agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat . 12 Quis mensus
est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit
pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in
statera? 13 Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium
suum ostendit illi? 14 Cum quo iniit consilium, et instruxit
eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et
viam prudentiae ostendit illi? 15 Ecce gentes quasi stilla
situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce
insulae quasi pulvis exiguus. 16 Et Libanus non sufficiet ad
succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. 17
Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane
reputantur ab eo. 18 Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam
imaginem ponitis ei? 19 Sculptile conflat faber, et aurifex auro
figurat illud, et laminis argenteis argentarius. 20 Nimis pauper, ut
offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut
statuat simulacrum, quod non moveatur. 21 Numquid non scitis?
Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab
initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae? 22 Qui sedet
super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui
extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad
inhabitandum; 23 qui redigit in nihilum principes, iudices terrae
velut inane facit. 24 Et quidem neque plantatus neque satus neque
radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et
aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. 25 Et cui
assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego? , dicit Sanctus. 26
Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui
educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae
multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum
deest. 27 Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: Abscondita
est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit? . 28
Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui
creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est
investigatio sapientiae eius. 29 Qui dat lasso virtutem et invalido
robur multiplicat. 30 Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes
lapsu labentur; 31 qui autem sperant in Domino, mutabunt
fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non
laborabunt, ambulabunt et non deficient.
41 1 Taceant ante me insulae, et gentes renovent
fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium
propinquemus. 2 Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum
sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei
reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento
raptam arcus eius. 3 Persequetur eos, transibit in pace; semita sub
pedibus eius non apparebit. 4 Quis operatus est et fecit, vocans
generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego
sum. 5 Viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae
obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. 6 Unusquisque
proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: Confortare . 7
Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui
cudit, dicens de glutino: Bonum est ; et roborat eum
clavis, ut non moveatur. 8 Tu autem, Israel, serve meus, Iacob,
quem elegi, semen Abraham amici mei, 9 quem apprehendi ab extremis
terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: Servus meus
es tu; elegi te et non abieci te . 10 Ne timeas, quia ego tecum
sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor
tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. 11 Ecce confundentur
et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non
sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. 12 Quaeres eos et non
invenies viros, qui rixantur tecum; erunt quasi non sint et veluti
nihilum, viri bellantes adversum te. 13 Quia ego Dominus Deus
tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: Ne timeas; ego
auxiliabor tibi. 14 Noli timere, vermis Iacob, homines ex
Israel. Ego auxiliabor tibi , dicit Dominus et redemptor tuus,
Sanctus Israel. 15 Ecce posui te quasi plaustrum triturans
novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et
colles quasi pulverem pones. 16 Ventilabis eos, et ventus tollet
eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in
Sancto Israel laetaberis. 17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non
sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus
Israel non derelinquam eos. 18 Aperiam in decalvatis collibus
flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna
aquarum et terram aridam in rivos aquarum. 19 Plantabo in deserto
cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine
abietem, ulmum et cupressum simul, 20 ut videant et sciant et
recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et
Sanctus Israel creavit illud. 21 Proferte causam vestram, dicit
Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. 22
Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae
fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima
eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis. 23 Annuntiate, quae
ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque
aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. 24 Ecce vos estis
nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit
vos. 25 Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum
nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans
humum. 26 Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio,
ut dicamus: Iustum est ? Non est neque annuntians neque
praedicens neque audiens sermones vestros. 27 Primus ad Sion: Ecce
adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do. 28 Et vidi, et nemo
erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos
interrogarem, responderent verbum. 29 Ecce omnes iniquitas, vana
opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.
42 1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet
sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium
gentibus proferet. 2 Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur
vox eius foris. 3 Calamum quassatum non conteret et linum fumigans
non exstinguet; in veritatem proferet iudicium. 4 Non languebit nec
frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae
exspectant. 5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens
eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui
est super eam, et spiritum calcantibus eam: 6 Ego, Dominus, vocavi
te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi
te in foedus populi, in lucem gentium, 7 ut aperires oculos
caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris
sedentes in tenebris. 8 Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam
meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. 9 Quae prima
fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur,
audita vobis faciam . 10 Cantate Domino canticum novum, laus eius
ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo
eius, insulae et habitatores earum. 11 Exsultent desertum et
civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores
Petrae, de vertice montium clament. 12 Ponant Domino gloriam et
laudem eius in insulis nuntient. 13 Dominus sicut fortis
egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et
conclamabit, super inimicos suos praevalebit. 14 Tacui semper,
silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam
simul. 15 Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum
exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. 16 Et
ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt,
ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in
recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos . 17 Conversi
sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in
sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri . 18 Surdi,
audite; et caeci, intuemini ad videndum. 19 Quis caecus sicut servus
meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut
qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? 20 Multa
vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis. 21 Dominus
voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. 22
Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi
omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in
rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde!
. 23 Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet
futura? 24 Quis dedit in direptionem Iacob et Israel
vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in
viis eius ambulare et non audierunt legem eius. 25 Et effudit super
eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in
circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non
intellexit.
43 1 Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et
formavit te, Israel: Noli timere, quia redemi te et vocavi te
nomine tuo; meus es tu. 2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et
flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et
flamma non ardebit in te, 3 quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus
Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam
et Saba pro te. 4 Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et
gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima
tua. 5 Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen
tuum et ab occidente congregabo te. 6 Dicam aquiloni: Da et
austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias
meas ab extremis terrae. 7 Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam
meam creavi eum, formavi eum et feci eum. 8 Educ foras populum
caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt. 9 Omnes
gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis
annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et
iustificentur et audiant et dicant: Vere. 10 Vos testes mei, dicit
Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis
mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus
Deus et post me non erit. 11 Ego, ego sum Dominus, et non est
absque me salvator. 12 Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et
non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego
Deus, 13 iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat;
operabor, et quis avertet illud? . 14 Haec dicit Dominus, redemptor
vester, Sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem et
detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis
gloriantes. 15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex
vester . 16 Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in
aquis torrentibus semitam; 17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen
et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi
linum et exstincti sunt. 18 Ne memineritis priorum et antiqua ne
intueamini: 19 ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne
cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio
flumina. 20 Glorificabit me bestia agri, dracones et
struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut
darem potum populo meo, electo meo. 21 Populum istum formavi
mihi; laudem meam narrabunt. 22 Non me invocasti, Iacob; immo
taedio mei affectus es, Israel. 23 Non obtulisti mihi agnos holocausti
tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in
oblatione nec laborem tibi praebui in ture. 24 Non emisti mihi
argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti
me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi
laborem in iniquitatibus tuis. 25 Ego, ego sum ipse, qui deleo
iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. 26
Memorem me redde, iudicium agamus simul: narra, ut iustificeris. 27
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in
me; 28 et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem
Iacob et Israel in opprobrium .
44 1 Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem
elegi. 2 Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab
utero, auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Iacob, et
dilecte, quem elegi. 3 Effundam enim aquas super terram sitientem et
fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et
benedictionem meam super stirpem tuam: 4 et germinabunt inter
herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. 5 Iste dicet:
Domini ego sum, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet
manu sua: Domino, et inscribetur nomine Israel . 6 Haec dicit
Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: Ego
primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. 7 Quis similis
mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui
populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. 8
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et
annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut
Petra, quam ego non noverim? . 9 Plastae idoli omnes nihil sunt, et
pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque
intellegunt, ut confundantur. 10 Quis formavit deum et sculptile
conflavit lucrum non quaerens? 11 Ecce omnes participes eius
confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent;
pavebunt, confundentur simul. 12 Faber ferrarius securim operatur in
prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis
suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. 13 Artifex
lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud
scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum
hominem, qui resideat in domo. 14 Succidit sibi cedros et arripit
ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam
pluvia nutrivit. 15 Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut
calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum
et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. 16 Medium eius
comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur
et calefit et dicit: Vah, calefactus sum, vidi focum . 17 Reliquum
autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud
et obsecrat dicens: Libera me, quia deus meus es tu . 18 Nescierunt
neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne
intellegant corde suo. 19 Non recogitant in corde suo, scientia et
intellegentia carent, ut dicant: Medietatem eius combussi igne et coxi
super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius
abominationem faciam; ante truncum ligni procidam? . 20 Cinere
vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque
dicet: Nonne mendacium est in dextera mea? . 21 Memento horum,
Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus
es tu, Israel, non decipies me. 22 Delevi ut nubem iniquitates
tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam
redemi te. 23 Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate,
fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne
lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel
glorificabitur. 24 Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus
ex utero: Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos
solus, expandi terram; et quis mecum? 25 Qui irrita facio signa
divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes
retrorsum et scientiam eorum vanam facio; 26 qui suscito verbum
servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem:
Habitaberis et civitatibus Iudae: Aedificabimini et deserta eius
suscitabo; 27 qui dico profundo: Desolare, et flumina tua
arefaciam; 28 qui dico de Cyro: Pastor meus est et omnem
voluntatem meam complebit; qui dico Ierusalem: Aedificaberis, et
templo: Fundaberis .
45 1 Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro: Apprehendi
dexteram eius, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum
vertam et aperiam coram eo ianuas; et portae non claudentur. 2
Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas aereas conteram et
vectes ferreos confringam. 3 Et dabo tibi thesauros absconditos et
divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine
tuo, Deus Israel. 4 Propter servum meum Iacob et Israel electum
meum, et vocavi te nomine tuo; designavi te, et non cognovisti
me. 5 Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est
Deus. Accinxi te, et non cognovisti me, 6 ut sciant ab ortu solis et
ab occidente quoniam absque me nullus est. Ego Dominus, et non est
alter, 7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans
malum: ego Dominus faciens omnia haec. 8 Rorate, caeli, desuper, et
nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet
salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam
. 9 Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus
terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis? et Opus
tuum absque manibus est ? 10 Vae, qui dicit patri: Quid generas?
et mulieri: Quid parturis? . 11 Haec dicit Dominus, Sanctus
Israel, plastes eius: Numquid ventura interrogatis me super filios
meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? 12 Ego feci
terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt
caelos, et omni militiae eorum mandavi. 13 Ego suscitavi eum in
iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem
meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus
, dicit Dominus exercituum. 14 Haec dicit Dominus: Labor
Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te
transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent
et te adorabunt teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et
non est absque te Deus!. 15 Vere tu es Deus absconditus, Deus
Israel, salvator. 16 Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul
abierunt in confusionem fabricatores idolorum. 17 Israel salvatus est
in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque
in saeculum saeculi. 18 Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos,
ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non
ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: Ego
Dominus, et non est alius. 19 Non in abscondito locutus sum, in loco
terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: Frustra quaerite
me. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. 20
Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex
gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant
deum non salvantem. 21 Annuntiate et venite et consiliamini
simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit
illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque
me? Deus iustus et salvans non est praeter me. 22 Convertimini ad me
et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est
alius. 23 In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo
iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne
genu, et iurabit omnis lingua . 24 Tantum in Domino dicent
sunt iustitiae et robur! . Ad eum venient et confundentur omnes,
qui repugnant ei; 25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne
semen Israel.
46 1 Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum
bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis. 2 Se
incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et
ipsi in captivitatem ibunt. 3 Audite me, domus Iacob et omne
residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a
vulva. 4 Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego
portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo. 5 Cui
assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes? 6
Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera
ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et
adorant. 7 Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco
suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat
ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. 8
Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. 9
Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra
Deus, nec est similis mei. 10 Annuntians ab exordio novissimum et
ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum
stabit, et omnem voluntatem meam faciam . 11 Vocans ab oriente avem
rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et
adducam illud, decrevi et faciam illud. 12 Audite me, duri
corde, qui longe estis a iustitia. 13 Prope feci iustitiam meam, non
elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion
salutem et Israeli gloriam meam.
47 1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in
terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non
vocaberis mollis et tenera. 2 Tolle molam et mole farinam; depone
velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina. 3
Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. Ultionem
capiam, nemini parcam , 4 dicit Redemptor noster, Dominus
exercituum nomen illius, Sanctus Israel. 5 Sede tacens et intra in
tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina
regnorum. 6 Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem
meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis
misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde 7 et dixisti:
In sempiternum ero domina . Non posuisti haec super cor
tuum neque recordata es novissimi tui. 8 Et nunc audi haec,
delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: Ego,
et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo
. 9 Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et
viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem
maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum. 10 Et
fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: Non est qui videat me
. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in
corde tuo: Ego, et praeter me non est altera . 11 Veniet super te
malum, et nescies avertere; et irruet super te calamitas, quam
non poteris expiare; veniet super te repente miseria, quam
nescies. 12 Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine
maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte
poteris iuvari, forte terrebis. 13 Defecisti in multitudine consiliorum
tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur
sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi. 14 Ecce
facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt
seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec
focus, ut sedeant ad eum. 15 Sic fiunt tibi incantatores tui, in
quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua
errat, non est qui salvet te.
48 1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et
de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel
invocatis non in veritate neque in iustitia. 2 De civitate enim
sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus
exercituum nomen eius. 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo
exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. 4
Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons
tua aerea. 5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi
tibi, ne forte diceres: Idolum meum operatum est haec, et sculptile
meum et conflatile mandaverunt ista . 6 Quae audisti, vide
omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex
nunc et occulta, quae nescis. 7 Nunc creata sunt et non ex
tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: Ecce
ego cognovi ea . 8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc
aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et
transgressor ex utero vocaris. 9 Propter nomen meum longe faciam
furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam
te. 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino
paupertatis. 11 Propter me, propter me faciam, ut non
blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. 12 Audi me,
Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego
novissimus. 13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit
caelos; ego voco eos, et stant simul. 14 Congregamini, omnes vos, et
audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet
voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. 15 Ego,
ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via
eius. 16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito
locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus
Deus misit me cum spiritu suo. 17 Haec dicit Dominus, redemptor
tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te
utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18 Utinam attendisses
mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua
sicut gurgites maris; 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et
stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset
attritum nomen eius a facie mea. 20 Egredimini de Babylone, fugite a
Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc,
efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: Redemit Dominus servum
suum Iacob . 21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam
de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. 22 Non
est pax impiis, dicit Dominus.
49 1 Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus
ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis
mei; 2 et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae
protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua
abscondit me 3 et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, in quo
gloriabor . 4 Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane
fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et
merces mea cum Deo meo . 5 Et nunc dicit Dominus, qui formavit me
ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei
congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus
factus est fortitudo mea. 6 Et dixit: Parum est ut sis mihi
servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel
reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad
extremum terrae . 7 Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus
eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum
dominorum: Reges videbunt et consurgent, principes quoque et
adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui
elegit te . 8 Haec dicit Dominus: In tempore beneplaciti exaudivi
te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in
foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates
dissipatas; 9 ut diceres his, qui vincti sunt: Exite, et his, qui
in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus
collibus decalvatis pascua eorum; 10 non esurient neque sitient, et
non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et
ad fontes aquarum adducet eos. 11 Et ponam omnes montes meos in
viam, et semitae meae exaltabuntur. 12 Ecce isti de longe
venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim
. 13 Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes,
laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum
miseretur. 14 Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus
oblitus est mei . 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem
suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita
fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16 Ecce in manibus meis
descripsi te; muri tui coram me semper. 17 Festinant structores
tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. 18 Leva in circuitu
oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento
vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa . 19 Quia ruinae
tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae
habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te. 20 Adhuc dicent in
auribus tuis filii orbitatis tuae: Angustus est mihi locus; fac
spatium mihi, ut habitem . 21 Et dices in corde tuo: Quis genuit
mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et
captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et
isti ubi erant? . 22 Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad
gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent
filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. 23 Et
erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram
demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia
ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me . 24 Numquid
tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari
poterit? 25 Quia haec dicit Dominus: Equidem et captivus a forti
tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his,
qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. 26
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo
inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator
tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob .
50 1 Haec dicit Dominus: Ubinam est liber repudii matris
vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi
vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus
vestris dimissa est mater vestra. 2 Cur veni, et non erat
vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est
manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad
liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina
in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. 3
Induam caelos luctu et saccum ponam operimentum eorum . 4 Dominus
Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus
est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi
discipulus. 5 Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non
rebellavi, retrorsum non abii. 6 Dorsum meum dedi percutientibus et
genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et
sputis. 7 Dominus Deus auxiliator meus; ideo non sum
confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio
quoniam non confundar. 8 Iuxta est qui iustificat me; quis
contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad
me. 9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet
me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet
eos. 10 Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui
ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine
Domini et innitatur super Deum suum. 11 Ecce vos omnes, qui
accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis
vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc
vobis; in doloribus recumbetis.
51 1 Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis
Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam
laci, de qua praecisi estis. 2 Attendite ad Abraham patrem
vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et
benedixi ei et multiplicavi eum. 3 Consolatur enim Dominus
Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi
Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia
invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. 4 Attendite ad me,
popule meus; et nationes, me audite, quia lex a me exiet, et
iudicium meum in lucem populorum statuam. 5 Prope est iustitia
mea, egressa est salus mea, et brachia mea populos iudicabunt; in
me insulae sperabunt et ad brachium meum attendent. 6 Levate in
caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli
sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et
habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum
erit, et iustitia mea non deficiet. 7 Audite me, qui scitis
iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere
opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. 8 Sicut enim
vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos
tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in
generationes generationum. 9 Consurge, consurge, induere
fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus
antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti
Rahab, vulnerasti draconem? 10 Numquid non tu siccasti
mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris
viam, ut transirent liberati? 11 Et redempti a Domino
revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna
super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et
gemitus. 12 Ego, ego ipse consolator vester. Quis tu, ut timeas ab
homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? 13
Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit
terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te
tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor
tribulantis? 14 Cito captivus liberabitur et non morietur in
fovea, nec deficiet panis eius. 15 Ego enim sum Dominus Deus
tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus
exercituum nomen eius. 16 Posui verba mea in ore tuo et in umbra
manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et
dicebam ad Sion: Populus meus es tu . 17 Elevare, elevare, consurge,
Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius; poculum
soporis bibisti, epotasti. 18 Non est qui sustentet eam ex
omnibus filiis, quos genuit; et non est qui apprehendat manum
eius ex omnibus filiis, quos enutrivit. 19 Duo sunt quae occurrerunt
tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames
et gladius; quis consolabitur te? 20 Filii tui defecerunt, iacent
in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione
Domini, increpatione Dei tui. 21 Idcirco audi hoc, paupercula et
ebria, sed non a vino. 22 Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus
tuus, qui contendit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem
soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum
ultra. 23 Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et
dixerunt tibi: Incurvare, ut transeamus; et ponebas ut terram dorsum
tuum et quasi viam transeuntibus .
52 1 Consurge, consurge, induere fortitudine tua,
Sion; induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem, civitas
sanctitatis, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per
te incircumcisus et immundus. 2 Excutere de pulvere,
consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva
filia Sion. 3 Quia haec dicit Dominus: Gratis venumdati estis et sine
argento redimemini . 4 Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum
descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine
causa oppressit eum. 5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus,
quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit
Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. 6 Propter hoc
sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar:
Ecce adsum . 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis,
praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis
salutem, dicentis Sion: Regnavit Deus tuus!. 8 Vox speculatorum
tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum
videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. 9 Gaudete et exsultate
simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum
suum, redemit Ierusalem. 10 Nudavit Dominus brachium sanctum
suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines
terrae salutare Dei nostri. 11 Recedite, recedite, exite
inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius,
mundamini, qui fertis vasa Domini. 12 Quoniam non in festinatione
exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et
colliget vos Deus Israel. 13 Ecce prospere aget servus
meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. 14 Sicut
obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset
hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, 15 sic
disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os
suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non
audierunt, contemplati sunt.
53 1 Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui
revelatum est? 2 Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix
de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus
eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. 3 Despectus erat et
novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi
abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus
eum. 4 Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse
portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et
humiliatum. 5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates
nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis
nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. 6 Omnes nos quasi
oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit
Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum . 7 Afflictus est et ipse
subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem
ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non
aperuit os suum. 8 Angustia et iudicio sublatus est. De generatione
eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter
scelus populi mei percussus est ad mortem. 9 Et posuerunt sepulcrum
eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non
fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. 10 Et Dominus voluit
conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam
suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius
prosperabitur. 11 Propter laborem animae eius videbit lucem,
saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus
multos et iniquitates eorum ipse portabit. 12 Ideo dispertiam ei
multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in
mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum
multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
54 1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude,
quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam
filii nuptae, dicit Dominus. 2 Dilata locum tentorii tui et pelles
tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos
tuos et clavos tuos consolida. 3 Ad dexteram enim et ad laevam
penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates
desertas inhabitabunt. 4 Noli timere, quia non confunderis, neque
erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae
oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis
amplius. 5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum
nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae
vocabitur. 6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem
spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia
abiectam dixit Deus tuus. 7 Ad punctum in modico dereliqui te et
in miserationibus magnis congregabo te. 8 In momento
indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia
sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. 9 Sicut
in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra
supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem
te. 10 Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia
autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non
movebitur, dixit miserator tuus Dominus. 11 Paupercula, tempestate
convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam super carbunculos
lapides tuos et fundabo te in sapphiris; 12 et ponam iaspidem
propugnacula tua et portas tuas in lapides pretiosos et omnes
terminos tuos in lapides desiderabiles. 13 Universi filii tui erunt
discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; 14 in iustitia
fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a
pavore, quia non appropinquabit tibi. 15 Ecce, si impetus fiet, non
erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te. 16 Ecce, ego
creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus
suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. 17 Omne vas,
quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem
tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et
iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
55 1 Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis
argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque
argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis
argentum non in panibus et laborem vestrum non in
saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur
in crassitudine anima vestra. 3 Inclinate aurem vestram et venite ad
me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum
sempiternum, misericordias David fideles. 4 Ecce testem populis dedi
eum, ducem ac praeceptorem gentibus. 5 Ecce gentem, quam nesciebas,
vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter
Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. 6
Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope
est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes
suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum
nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. 8 Non enim cogitationes
meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit
Dominus. 9 Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt
viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus
vestris. 10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc
ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et
germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, 11 sic
erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me
vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad
quae misi illud. 12 Quia in laetitia egrediemini et in pace
deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia
ligna regionis plaudent manu. 13 Pro vepribus ascendet cupressus, et
pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum
aeternum, quod non auferetur.
56 1 Haec dicit Dominus: Custodite iudicium et
facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et
iustitia mea, ut reveletur . 2 Beatus vir, qui facit hoc, et filius
hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat
illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum. 3 Et non dicat
filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me
Dominus a populo suo . Et non dicat eunuchus: Ecce, ego lignum
aridum . 4 Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint
sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus
meum, 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius
a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non
peribit. 6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant
eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes
custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum, 7
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis
meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari
meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis
. 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc
congregabo ad eum praeter congregatos eius . 9 Omnes bestiae agri,
venite ad devorandum, universae bestiae saltus. 10 Speculatores eius
caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes
latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem; 11 et canes voraces
nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt
intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad
avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. 12 Venite, sumam
vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo
amplius .
57 1 Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et
viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a
facie enim malitiae collectus est iustus. 2 In pacem ingreditur,
requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua. 3 Vos autem
accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. 4
Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis
linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, 5 qui
exardescitis in terebinthis subter omne lignum frondosum, immolantes
parvulos in vallibus subter scissuras petrarum? 6 In partibus vallis
pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti
sacrificium. Numquid super his consolabor? 7 Super montem excelsum
et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares
hostias. 8 Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam
longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et
pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum
respexisti. 9 Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti
pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad
inferos. 10 In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: Vanum
est! . Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti. 11
Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es
recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et
longo tempore, me non times? 12 Ego annuntiabo iustitiam tuam et
opera tua, quae non proderunt tibi. 13 Cum clamaveris, liberent te
lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem
fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum
meum. 14 Et dicent: Sternite, sternite, parate viam, auferte
offendicula de via populi mei . 15 Quia haec dicit Excelsus et
Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: Excelsus
et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem
spiritum humilium et vivificem cor contritorum. 16 Non enim in
sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a
facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. 17 Propter iniquitatem
avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et
indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui. 18 Vias eius vidi
et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus
eius. 19 Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui
prope, dixit Dominus, et sanabo eum . 20 Impii autem quasi mare
fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in
limum et lutum. 21 Non est pax impiis, dicit Deus meus.
58 1 Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem
tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata
eorum. 2 Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas
volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non
dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum
volunt. 3 Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam
nostram, et nescisti? . Ecce, in die ieiunii vestri agitis
negotia et omnes operarios vestros opprimitis. 4 Ecce, ad lites et
contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare
sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester. 5 Numquid tale
est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam
suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et
cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem
acceptabilem Domino? 6 Nonne hoc est ieiunium, quod
elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere
eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? 7 Nonne
frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in
domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne
despexeris. 8 Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua
citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria
Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis,
et dicet: Ecce adsum . Si abstuleris de medio tui iugum et
desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; 10 si effuderis
esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in
tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. 11 Et te ducet
Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua
firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons
aquarum, cuius non deficient aquae. 12 Et reaedificabit gens tua
ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis
suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut
habitentur. 13 Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua
in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino
sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et
negotia tua et sermones tuos, 14 tunc delectaberis super Domino; et
vehi te faciam super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob
patris tui. Os enim Domini locutum est.
59 1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare
nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat; 2 sed
iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata
vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. 3 Manus enim
vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia
vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. 4
Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt
in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt
iniquitatem. 5 Ova aspidum rumpunt et telas araneae texunt; qui
comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in
regulum. 6 Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur
operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinora violentiae
in manibus eorum. 7 Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut
effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes
iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum. 8 Viam pacis
nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum
incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. 9
Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos
iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebrae, splendorem, et in
caligine ambulamus. 10 Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque
oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter
sanos quasi mortui. 11 Rugimus quasi ursi omnes et quasi columbae
gementes gemimus; exspectamus iudicium, et non est, salutem, et
elongata est a nobis. 12 Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae
coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra
nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus: 13 peccare et mentiri
contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et
transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii. 14
Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia
corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. 15 Et
facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo,
spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia
non est iudicium. 16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est,
quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et
iustitia eius ipsa confirmavit eum. 17 Indutus est iustitia ut
lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis
ultionis et operuit se zelo quasi pallio. 18 Secundum opera sic
retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis
suis, insulis vicem reddet. 19 Et timebunt, qui ab occidente, nomen
Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi
fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. 20 Et veniet pro Sion
redemptor et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dixit
Dominus. 21 Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: Spiritus
meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non
recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis
tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum .
60 1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini
super te orta est. 2 Quia ecce tenebrae operient terram et caligo
populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te
videbitur. 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in
splendore ortus tui. 4 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes
isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et
filiae tuae in ulnis gestantur. 5 Tunc videbis et illuminaberis, et
palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo
maris, fortitudo gentium veniet tibi; 6 inundatio camelorum operiet
te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et
tus deferentes et laudem Domini annuntiantes. 7 Omne pecus Cedar
congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur
super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo. 8
Quae sunt istae, quae ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras
suas? 9 Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves
Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum
eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia
glorificavit te. 10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros
tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea
percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. 11 Et
aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non claudentur, ut
afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 12
Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes
vastitate vastabuntur. 13 Gloria Libani ad te veniet, cupressus,
ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum
pedum meorum glorificabo. 14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui
humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui
detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti
Israel. 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat
qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in
generationem et generationem; 16 et suges lac gentium et mamilla
regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et
redemptor tuus Fortis Iacob. 17 Pro aere afferam aurum et pro ferro
afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et
ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam. 18 Non
audietur ultra violentia in terra tua, vastitas et contritio in
terminis tuis; et vocabis Salutem muros tuos et portas tuas
Laudem. 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec
splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem
sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. 20 Non occidet ultra sol
tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem
sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. 21 Populus autem tuus
omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis
meae, opus manus meae ad glorificandum. 22 Minimus erit in
mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius
subito faciam istud.
61 1 Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus
me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis
corde et praedicarem captivis liberationem et clausis
apertionem; 2 ut praedicarem annum placabilem Domino et diem
ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, 3 ut ponerem
lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro
luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi
iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. 4 Et aedificabunt
deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt
civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione. 5 Et
stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum
agricolae et vinitores vestri erunt; 6 vos autem Sacerdotes Domini
vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium
comedetis et in gloria earum superbietis. 7 Pro confusione eorum
duplici et ignominia laudabunt partem suam; propterea in terra sua
duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. 8 Quia ego
Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et
dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. 9 Et
scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio
populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt
semen, cui benedixit Dominus. 10 Gaudens gaudebo in Domino, et
exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis
salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum
decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. 11 Sicut
enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum
germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram
universis gentibus.
62 1 Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem
non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et
salus eius ut lampas accendatur. 2 Et videbunt gentes iustitiam
tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine
novo, quod os Domini nominabit. 3 Et eris corona gloriae in manu
Domini, et diadema regni in manu Dei tui. 4 Non vocaberis ultra
Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed
vocaberis Beneplacitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia
complacuit Domino in te, et terra tua erit nupta. 5 Nam ut iuvenis
uxorem ducit virginem, ita ducent te filii tui; ut gaudet sponsus
super sponsam, ita gaudebit super te Deus tuus. 6 Super muros tuos,
Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte, in perpetuo non
tacebunt. Qui commonetis Dominum, ne taceatis 7 et ne detis
silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in
terra. 8 Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis
suae: Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque
bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. 9 Quia, qui
collegerint illud, comedent et laudabunt Dominum; et, qui vindemiam
fecerint, illud bibent in atriis sanctuarii mei. 10 Transite,
transite per portas, parate viam populo. Sternite, sternite semitam,
eligite lapides, elevate signum ad populos . 11 Ecce Dominus
auditum fecit in extremis terrae: Dicite filiae Sion: Ecce salus
tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram
illo. 12 Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu
autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta .
63 1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de
Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine
fortitudinis suae . Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad
salvandum . 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et
vestimenta tua sicut calcantis in torculari? . 3 Torcular calcavi
solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore
meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum
super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. 4 Dies enim
ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. 5 Circumspexi,
et non erat auxiliator, miratus sum, et non fuit qui adiuvaret; et
salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est
mihi. 6 Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in
indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum . 7
Miserationum Domini recordabor, laudum Domini super omnibus, quae
reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui
Israel, quae largitus est eis secundum misericordias suas et
secundum multitudinem miserationum suarum. 8 Et dixit: Verumtamen
populus meus est, filii, qui non deludent ; et factus est eis
salvator. 9 In omni tribulatione eorum non legatus neque
angelus, sed ipse salvavit eos. In dilectione sua et in indulgentia
sua ipse redemit eos et sustulit eos et portavit eos cunctis
diebus saeculi. 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et
afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in
inimicum et ipse debellavit eos. 11 Et recordatus est dierum
antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de
mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio
eius spiritum sanctitatis suae? 12 Qui adduxit ad dexteram
Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut
faceret sibi nomen sempiternum, 13 qui deduxit eos per abyssos quasi
equum per desertum, et non impingebant? 14 Sicut armentum, quod
descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic
conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. 15 Attende
de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est
zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae
tuae super me continuerunt se. 16 Tu enim pater noster. Abraham
enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater
noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. 17 Quare errare nos
fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus
te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. 18
Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum, hostes nostri
conculcaverunt sanctuarium tuum. 19 Facti sumus a saeculo, cum non
dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam
dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes
defluerent.
64 1 Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit
ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes
turbentur, 2 cum feceris mirabilia, quae non
sperabamus. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. 3 A
saeculo non audierunt, neque aures perceperunt; oculus non vidit Deum,
absque te, qui operaretur pro sperantibus in eum. 4 Occurris
laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur
tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos
salvabimur. 5 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus
inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium
universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. 6 Non
est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia
abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis
nostrae. 7 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et
fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. 8 Ne irascaris,
Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice:
populus tuus omnes nos. 9 Urbes sanctitatis tuae factae sunt in
desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est. 10
Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres
nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra
versa sunt in ruinas. 11 Numquid super his continebis te,
Domine, tacebis et affliges nos vehementer?
65 1 Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus
sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: Ecce ego, ecce ego! ad
gentem, quae non invocabat nomen meum. 2 Expandi manus meas tota
die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post
cogitationes suas; 3 populus, qui ad iracundiam provocat me ante
faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super
lateres, 4 qui morantur in sepulcris et in locis occultis
pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis
eorum, 5 qui dicunt: Recede! Non appropinques mihi, quia
sanctificarem te. Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens
tota die. 6 Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed
retribuam, et retribuam in sinum eorum 7 iniquitates vestras et
iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui
sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et
remetiar opus eorum primo in sinu eorum . 8 Haec dicit
Dominus: Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: Ne
dissipes illud, quoniam benedictio est in eo, sic faciam propter
servos meos, ut non disperdam totum. 9 Et educam de Iacob
semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram
electi mei, et servi mei habitabunt ibi. 10 Et erit Saron in pascua
gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui
quaesierunt me. 11 Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui
obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et
amphoram impletis Meni, 12 numerabo vos in gladio, et omnes in caede
corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et
non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet
mihi, elegistis . 13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce
servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et
vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; 14
ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae
dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis. 15 Et
relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: Interficiat
te Dominus Deus; et servos suos vocabit nomine alio. 16 Quicumque
benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque
iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur
angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis. 17 Ecce enim
ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria
priora et non ascendent super cor. 18 Sed gaudebunt et exsultabunt
usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo
Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium. 19 Et exsultabo in
Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea
ultra vox fletus et vox clamoris. 20 Non erit ibi amplius infans
dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer
erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum
annos, maledictus erit. 21 Et aedificabunt domos et habitabunt et
plantabunt vineas et comedent fructus earum. 22 Non aedificabunt, ut
alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies
ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur
electi mei. 23 Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum
repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum
cum eis. 24 Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis
loquentibus, ego exaudiam. 25 Lupus et agnus pascentur simul, et leo
sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non
nocebunt neque occident in omni monte sancto meo , dicit
Dominus.
66 1 Haec dicit Dominus: Caelum thronus meus, terra autem
scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et
quis iste locus quietis meae? 2 Omnia haec manus mea fecit, et mea
sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad
pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. 3 Qui
immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat
canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet
incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in
abominationibus suis anima eorum delectatur, 4 sic ego eligam malam
sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non
erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque
malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt . 5 Audite
verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri
odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: Gloriam suam
manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram; ipsi autem
confundentur. 6 Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox
Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7 Antequam parturiret,
peperit; antequam veniret partus eius, peperit masculum. 8 Quis
audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra
in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam
peperit Sion filios suos. 9 Numquid aperiam uterum et parere non
faciam? , dicit Dominus. Aut ego, qui parere facio, uterum
claudam? , ait Deus tuus. 10 Laetamini cum Ierusalem et exsultate
in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi,
qui lugebatis super eam, 11 ut sugatis et repleamini ab ubere
consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus
gloriae eius. 12 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dirigam ad eam
quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam
gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur
vobis. 13 Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor
vos; et in Ierusalem consolabimini. 14 Videbitis, et gaudebit cor
vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur
manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis. 15 Quia
ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere
in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma
ignis; 16 quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo omnem
carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. 17 Qui
sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur in hortos post aliquem
stantem in medio, qui comedunt carnem suillam et abominationem et
murem, simul consumentur, dicit Dominus. 18 Ego autem cognoscens
opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et
linguas; et venient et videbunt gloriam meam. 19 Et ponam in eis
signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut,
Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non
audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam
gentibus; 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus
oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et
in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo
si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini. 21
Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. 22 Quia
sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram
me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. 23
Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut
adoret coram facie mea, dicit Dominus. 24 Et egredientur et videbunt
cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non
morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi
omni carni .
|